Job 21

. Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiae nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella praesentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitae suae meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset. Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. quasi Deum, sed non vos timeo. id est considerate quae egi, et admiramini in his quae patior. id est locutioni vestrae discretionis virtutem adjungite. Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit: Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus haec habere poena est, quia haeredes quibus haec relinquent, non habent. Subdit: In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur haeredes. Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit: Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiae, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset laeta haec felicitas, unde subdit: Quae enim esset supradicta, felicitas, si laeta non esset? Si intus prospera, in agris quoque. Dominis gregum prima est felicitas, etc., usque ad unde fecunditas familiae subditur: . Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait: Quasi cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent. Quia omnis longitudo vitae praesentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia praesentis vitae prosperitas non est testis innocentiae, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se praebere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quae qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus. etc. Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quaerunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt. Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia, sub dominio mentis premit. At quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam ipsa sibi supponit. Consilium impiorum est terrenam gloriam quaerere, aeternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur, sequitur: Saepe impius lucernam suam filiorum vitam aestimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quae videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus. Et superveniet eis inundatio.>Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur. etc. Qui aeternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur. Quia irae Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: quia eos ad aeterna supplicia turbo rapiens asportat. Quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ejus delicto constringitur. Nescit enim impius mala quae fecit, nisi cum puniri coeperit. Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quae amabat, dummodo quae perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur: Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere praesumat, sequitur: id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri. Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quaerendo cur haec ita esse permittat. Superficies litterae satis patet per se. Quod autem dicit: Adeps quippe ex abundanti cibo est, etc., usque ad ecce dives inaniter gaudet, pauper inanius affligitur. . Ibid. Quae cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad poenas, afflictus transit ad requiem. Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent: qui de carne, id est carnales curae premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit: Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad aeterna transeunt, unde addit: . Viator dicitur qui praesentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione praetereuntis saeculi cor figere despicit, sed aeterna petit. . Cum de omnium malorum corpore loqueretur, etc., usque ad nec Elias, nec Enoch suis viribus, sed Dei. Hoc in vita, etc., usque ad quia in pravorum tantum cordibus recipietur. Quia in congregatione peccantium astutiae suae insidias exerit; quoniam autem multi sunt mali, recte congeries nominantur. Cocytus, luctus infirmantium dicitur, etc., usque ad signantes quod ibi sit luctus iniquus. Ibid. Homo humana sapiens hic intelligitur; post se omnem hominem trahit, quia cunctos, quos carnales invenerit, sub suae ditionis jugum rapit: qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles trahit, etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur. Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri. etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi poenam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienae fallaciae.
Copyright information for VulgGlossa